Apocalypsis B. Joannis*

Caput 9: Versus 17

Et ita vidi.Id est sicut intellexeram quod ad destructionem aliorum equitabant, sic intellexit, quod per diabolum hoc faciebant, quem sicut equi portabant, vel equi intelligi possunt diaboli, super quos mali fundantur.Habebant loricas igneas.Id est muniebant eos sententiis de quibus sequitur aeterna poena, ubi est ignis et fetor et fumus.Vel habebant loricas igneas,id est aeternam poenam, quae nunquam dimittit quos accipit.Tanquam capita leonum.Superius in plaga locustarum vidit facies hominum, hic leonum: quia haeretici aliquid humanitatis ostendunt, ministri autem Antechristi, quod docebunt dictis et signis hoc etiam poenis cogent confiteri.Procedebat ignis.Causa aeternae poenae.Vel ignis,id est cupiditas;fumus,id est superbia;sulphur,id est fetor malorum operum.Fumus et sulphur.Caeci sunt et in tenebris positi, propter fetorem vitiorum et malorum operum.
(* Traductions européennes)